Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[79]
Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus
quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco
defendis.1 quod ne id2 facere posses, idcirco heri non
necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu
autem te negas infracto remo neque columbae collo
commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non
esse id quod videatur, et in columba pluris videri
colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea
diximus? 'Maneant illa omnia; †lacerat3 ista causa;
veracis4 suos esse sensus dicit Epicurus'. Igitur
semper auctorem habes, et5 eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit6 Epicurus, si
unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam
esse credendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.