Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. quoniam enim id haberent Academici
decretum (sentitis enim iam hoc me δόγμα dicere),
nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto
sicut in ceteris rebus fluctuari,1 praesertim cum in eo
summa consisteret: hanc enim esse regulam totius
philosophiae, constitutionem veri falsi; cogniti incogniti;
quam rationem quoniam susciperent docereque vellent
quae visa2 accipi oporteret quae repudiari, certe hoc
ipsum, ex quo3 omne veri falsique iudicium esset,
percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima
in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec
sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse4 initium
ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;haecautem
habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint
abhorrere a sapientia plurimum. hoc igitur modo
potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem,
[p. 42]
percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de
inconstantia totius illorum sententiae — si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis — sit ut
opinor dictum satis.
10.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.