Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
ad rerum
igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum
sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et
istam κατάλημψιν,1 quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se
amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum
etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et
artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua
[p. 43]
re una vita omnis apta sit.2 Ergo i qui negant quicquam posse oonprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam
vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo.
ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa
postulat dicere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.