Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[138]
vos1 autem
mihi verenti2 ne labar ad opinionem3 et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus
tris4 solas esse sententias quae5 defendi possint de finibus6 bonorum; circumcidit et amputat multitudinem.
aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut
utrumque.7 nam qui summum bonum dicant id esse,
si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo-
[p. 98]
luptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere
eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent,
nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae
commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas
putet8 probabiliter posse defendi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.