Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[69]
Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae
a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu
ut constaret1 diutius didicisse neminem, et scripsit de
iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit
in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia2 levatur
auctoritas. quis quam3 enim iste dies inluxerit quaero,
[p. 61]
qui illi ostenderit eam quam quam4 multos annos
esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit aliquid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad
Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid
eum Mnesarchi5 paenitebat, quid Dardani; qui erant
Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se
audirent habere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.