Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem1 rerum
sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino
fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque
dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui
ex te illa cognoveram),2 negabis esse rem ullam quae
cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam
atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum
a te ipso minuatur auctoritas.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.