Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[111]
Ne1 illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum,2 in primis enim est nobilis),
qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. cum enim sumeretur unum3 esse quaedam falsa
visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere
superius illud ea re esse4 conoessum quod videretur
esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero5 quo
neget6 visa a falsis vera differre — nihil tam repugnare. id ita esset, si nos verum omnino tolleremus.
non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus.
sed probandi species est, percipiendi signum7 nullum
habemus.
35.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.