Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Restat ut iis respondeam qui sermonibus
eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi
vero clarorum virorum aut tacitos congressus1 esse
oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia
leviorum. etenim2 si quodam in libro vere est a nobis
philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo
atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic-
[p. 29]
quam aliud ut3 videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis
studiis de opera publica detrahamus. quod si cum
fungi munere debebamus non modo operam nostram
umquam4 a populari coetu removimus sed ne litteram
quidem ullam fecimus5 nisi forensem, quis reprendet
otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos
hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis
prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui
sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.