Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[144]
Quid me
igitur Luculle in invidiam1 et tamquam2 in contionem
vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi
tabernas iubes? quo3 enim spectat illud cum artificia
tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui
si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos
omnes qui in contione4 stabunt exules servos insanos
esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad
multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire
quicquam. 'Quo modo?' inquies; 'nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere'.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.