Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[48]
'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea
declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel
dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri
simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non
internoscat vera illa visa sint1 anne falsa, sed ut in
is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et
exalbescerent vel ipsi per se motu2 mentis aliquo vel
obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui
distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam
interesset inter3 intestinum et oblatum. 'Postremo
si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio
est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile
internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem4 in furore sustinere
se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio
appareat.'
16.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.