Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9]
nam quod
dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare
potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime
videtur esse sapientis). sled ut potuerint,1 aut omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis
iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo pleriqueerrare
malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.
Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa
quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus
nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum
fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod
erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur
[p. 31]
pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio
consedimus.
4.
1 potuerint Lb. -runt AVB; aut (an potuerint, aut, ut debuerunt) Pl.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.