57. iam1 illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem
paulo post in eadem fabula sunt acta!
“O pa/ter—
” me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat2, quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, sic3 egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset, “haec o/mnia vidi infla/mmari
” fletum etiam inimicis atque invidis excitaret! [122] pro di immortales! quid? illa quem4 ad modum dixit idem! quae mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: “O i/ngratifici Argi/vi, immunes5 Gra/ii6, immemores be/nefici!
” non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro7 me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: “E/xsulare si/nitis, sistis pe/lli, pulsum pa/timini!
” quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare8 facilius possunt qui adfuerunt.