[106]
nunc, nisi me fallit, in eo statu civitas est ut, si operas
conductorum1 removeris, omnes idem de re publica sensuri
esse videantur. etenim tribus locis significari maxime de re
publica populi Romani iudicium2 ac voluntas potest, contione,
comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. quae contio
fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed
vera, in qua populi Romani consensus non perspici3 posset?
habitae sunt multae de me a4 gladiatore sceleratissimo, ad
quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum
foedum vultum aspicere, nemo furialem vocem bonus audire
poterat. erant5 illae contiones perditorum hominum necessario
turbulentae.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 conductas coni. Lamb.
2 de re pub. p. r. iudicium Baiter: de P. R. iud. codd.: pop. Rom. iud. Hk, fort. recte (cf. infra pop. Rom. consensus): de re pub. iud. Momms.: de nobis iud. Hertz (Vat. § 10)
3 non perspici Zielinski: persp. non Lamb. edd.: non post in qua suppl. k: om. rell.
4 a om. P et codd. pler.
5 erant G: erant erant P rell. praeter Hks (erant enim): cf. certe § 78
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

