53.
[113]
videamus1 nunc comitia magistratuum. fuit conlegium
nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer2 duo
populares existimabantur. ex iis qui populares non habebantur,
quibus in illo genere conductarum contionum consistendi
potestas non erat, duo a populo Romano praetores
video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis
intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum
in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et
Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent,
tamen voluntate ipsa gratum3 fuisse. iam de C. Fannio
quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani
in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet.
quid?
[114]
populares illi duo quid egerunt4? alter, qui tamen
se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica
aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens
et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit
in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod
illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur,
non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse
voluisset, facillime pervenisset. alter, qui ita se in populari
ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem,
consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili5 putaret,
aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed
non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit,
Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare6 rem
publicam7 dicebantur8, perdidit, nec quicquam illis comitiis
quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. videtis igitur
populum ipsum, ut ita dicam, iam9 non esse popularem, qui
ita vehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem
qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 videamus Naugerius (2): videmus codd.
2 duo vehementer G Schol.
3 gratam Manut.
4 quid pop. illi duo, quid egerunt? Eberhard (ยงยง75, 122)
5 nihili Hotoman: nihil codd.
6 pestes posse vexare Lehmann: pest. maxime vex. K Busche
7 rem pub. Garatoni: populum .R. codd.
8 dicebantur ordiebantur Eberhard. moliebantur Rossberg, solebant Koch: num p. r. (pop. Rom.) praedicabantur?
9 tam codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

