[43]
scio enim tum non mihi vestrum studium,
sed meum prope1 vestro defuisse. contenderem contra tribunum
plebis privatus armis? vicissent improbos boni,
fortes inertis; interfectus esset is qui hac una medicina sola
potuit a rei publicae peste depelli. quid deinde? quis reliqua
praestaret2? cui3 denique erat dubium quin ille sanguis
tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus,
consules ultores et defensores esset habiturus? cum quidam4
in contione dixisset aut mihi semel pereundum aut bis esse
vincendum. quid erat bis vincere? id profecto, ut, si5 cum
amentissimo tribuno plebis decertassem, cum consulibus
ceterisque eius ultoribus dimicarem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 me prope Fleckeisen
2 quis reliqua praestaret Gulielmius: quis reliqua irae staret P rell. (quis reliquiarum restaret in P man. rec.): quid reliqui restaret k
3 Cui Gulielmius: quod (ex quoi) P: quid P2 rell.
4 quidam Schol.: quid P rell.: quidem in P man. rec.
5 si hic add. Halm, ante decertassem Wesenberg
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

