45. duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum qui
versari in re publica atque in ea se excellentius gerere studuerunt;
quibus ex generibus alteri se popularis, alteri optimates
et haberi et esse voluerunt. qui ea quae faciebant
quaeque dicebant multitudini iucunda volebant esse, populares,
qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimo cuique
probarent, optimates habebantur.
[97]
quis ergo iste optimus
quisque? numero, si quaeris, innumerabiles, neque enim
aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui
eorum sectam sequuntur, sunt maximorum1 ordinum homines,
quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt
negoti2 gerentes, sunt etiam libertini optimates. numerus,
ut dixi, huius generis late et varie diffusus est; sed genus
universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri
potest. omnes optimates sunt qui neque nocentes sunt nec
natura improbi3 nec furiosi4 nec malis domesticis impediti.
esto5 igitur ut ii6 sint, quam tu 'nationem' appellasti, qui et7
integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti.
Horum qui voluntati, commodis, opinionibus8 in gubernanda
re publica serviunt, defensores optimatium ipsique optimates
gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis.
[98]
quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus
quod intueri et quo cursum suum derigere9 debeant? id
quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus
sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. hoc qui
volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores
civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum
dignitate homines ecferri10 ita convenit ut otio non11 prospiciant,
neque ullum amplexari otium quod abhorreat a
dignitate.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 maxime eorum Weidner
2 negotia G
3 nec natura improbi del. Paul
4 aut furiosi Koechly
5 esto HGk et ed. V.: est P rell.: sequitur Madv.
7 appell. qui et Manut.: appell. et qui codd.: et del. Madv.
8 opinionibus Halm: opinis PG: opimis Bς: opinioni Hk: opibus Koch
9 derigere P: dirigere B rell.
10 ecferri P1G (efferri Hk): et ferri P2Bς
11 non om. PBGH
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

