previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. [88]

huic gravitati hominis videbat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non posse; ad ferrum, faces1, ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et terrere coepit. non movit hominem summa gravitate summaque constantia; sed quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius2, ut frangeret et refutaret, tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque eadem se re ulcisceretur qua esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus rei publicae exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis constringeret. [89] descendit ad accusandum. quis umquam tam proprie rei publicae causa, nullis inimicitiis, nullis praemiis, nulla hominum postulatione aut etiam opinione id eum umquam3 esse facturum? fracti erant animi hominis; hoc enim accusante pristini illius sui iudici turpitudinem desperabat. ecce tibi consul, praetor, tribunus plebis nova novi generis edicta proponunt; 'ne reus adsit, ne citetur, ne quaeratur, ne mentionem omnino cuiquam iudicum aut iudiciorum facere liceat!' quid ageret vir ad virtutem, dignitatem, gloriam natus vi sceleratorum hominum conroborata, legibus iudiciisque sublatis? cervices tribunus plebis privato, praestantissimus vir profligatissimo homini daret? an causam susceptam adfligeret4? an se domi contineret? et vinci turpe putavit et deterreri et clam eripi: id egit ut56, quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius vim neque in suo neque in rei publicae periculo pertimesceret.


1 ad ferrum faces s. l. P2: ad ferrum, ad faces edd. vett.

2 vi vim oblatam, praes. saepius edd.

3 id eum umquam Lamb. in mg. 1581: id eũquam P1: id umquam P2rell.

4 adfligeret codd.: abiceret Ruhnken, Momms.

5 et clam eripi: id egit ut scripsi: etiam eripere eicit (elegit G) ut P1G: etiam eripi reeicit ut P2rell.: et latere (lamentari Hertz).

6 Perfecit ut Madv.: et clam se eripere ita ut Oehler: ita e re p. fecit ut (aut e re p. id egit ut) Richter: 〈s〉et amor r. p. perfecit ut Novak: et tegi ianua: manum emere et parare coepit ut Landgraf (cf. Vat. § 22; in Sen. § 4; ad Quir. § 14)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: