[8]
quaestor hic C. Antoni, conlegae mei,
iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus. impedior
non nullius offici, ut ego interpretor, religione quo minus
exponam quam multa P. Sestius, cum esset cum conlega
meo, senserit1, ad me detulerit, quanto ante providerit. atque
ego de Antonio nihil dico praeter unum: numquam illum
illo summo timore ac periculo civitatis neque communem
metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem
aut infitiando tollere aut dissimulando sedare voluisse.
in quo conlega sustinendo atque moderando si meam in
illum indulgentiam coniunctam cum summa custodia rei
publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse
debet, qui ita suum consulem observavit ut et illi quaestor
bonus et nobis omnibus23 optimus civis videretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 P. Sestius ... senserit A: om. rell.
2 et nobis omnibus scripsi cum Klotzio (Cl. Qu. iii. 267): et vobis omnibus s. l. suppl. P2 (non 'man. rec.': nam ita BHk rell.): om. P1G: et bonis omnibus Hirschf.: et omnibus bonis s. et bonis Richter: et omnibus Koechly.
3 Cf. vos et omnes boni § 31: Har. Resp. § 4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

