49.
[104]
multa etiam nostra memoria, quae consulto praetereo,
fuerunt in ea contentione1 ut popularis cupiditas a consilio
principum dissideret. nunc iam2 nihil est quod populus
a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam
neque novarum rerum est cupidus et otio suo et dignitate
optimi cuiusque et universae rei publicae gloria delectatur.
itaque homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largitione
populum Romanum concitare possunt, quod plebes3
perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur4,
conductas habent contiones, neque id agunt ut ea
dicant aut ferant quae illi velint audire qui in contione sunt,
sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant5, id illi
velle audire videantur.
[105]
num vos existimatis Gracchos aut
Saturninum aut quemquam illorum veterum qui populares
habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum?
nemo habuit; ipsa enim largitio et spes commodi propositi
sine mercede ulla multitudinem concitabat. itaque temporibus
illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud
gravis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni
significatione florebant. his in theatro plaudebatur, hi
suffragiis quod contenderant consequebantur, horum homines
nomen, orationem, vultum, incessum amabant. qui autem
adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur;
sed6 valebant in senatu multum, apud bonos viros
plurimum, multitudini iucundi non erant; suffragiis offendebatur
saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis
eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat.
ac tamen7, si quae res erat maior, idem ille populus horum
auctoritate maxime commovebatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 condicione Richter
2 iam Ascens. 1531: tam P rell.: autem Lamb.
3 plebes P rell.: plebs G
4 amplexatur Madv.: malexatur P1: male vexatur P2 rell. (male laxatur G)
5 dicunt Halm (Balb. § 44)
6 sed ut Oehler: et Bake: sed ante multitudini transp. Koechly
7 Ac tamen P (hac tamen Bς): attamen G (§ 115) si quae P1: si qua P2 rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

