[82]
at1 vero ipsi
illi parricidae, quorum ecfrenatus furor alitur impunitate
diuturna, adeo vim facinoris sui perhorruerant2 ut, si paulo
longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum suum
transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. sensit
rusticulus non incautus—neque enim homines nequam
tacere potuerunt—suum sanguinem quaeri ad restinguendam
invidiam facinoris Clodiani; mulioniam3 paenulam arripuit,
cum qua primum Romam ad comitia venerat; messoria se
corbe contexit. Cum quaererent alii Numerium, alii Quintium,
gemini nominis errore servatus est. atque hoc scitis
omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse quoad scitum
est4 Sestium vivere; quod ni esset patefactum paulo citius
quam vellem, non illi quidem morte mercennarii sui transferre
potuissent invidiam in quos putabant, sed acerbissimi
sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

