previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. [86]

et tu hoc loco laudas Milonem et iure laudas. quem enim umquam virum tam immortali virtute1 vidimus? qui nullo praemio proposito praeter hoc, quod iam contritum et contemptum putatur, iudicium bonorum, omnia pericula, summos labores, gravissimas contentiones inimicitiasque suscepit, qui mihi unus ex omnibus civibus videtur re docuisse, non verbis, et quid2 oporteret a praestantibus viris in re publica fieri et quid necesse esset: oportere hominum audacium, eversorum rei publicae, sceleri legibus et iudiciis resistere; si leges non valerent, iudicia non essent, si res publica vi consensuque audacium armis oppressa teneretur, praesidio et copiis defendi vitam3 et libertatem necesse esse. hoc sentire prudentiae est, facere fortitudinis; et sentire vero et facere perfectae cumulataeque virtutis. [87] adiit ad rem publicam tribunus plebis4 Milode cuius laude plura dicam, non quo aut ipse haec dici quam existimari malit aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam, praesertim cum verbis consequi non possim, sed quod existimo, si Milonis causam accusatoris voce conlaudatam probaro, vos in hoc crimine parem Sesti causam existimaturos: adiit igitur T. Annius ad causam rei publicae sic ut civem patriae reciperare vellet ereptum5. simplex causa, constans ratio, plena consensionis omnium, plena concordiae. conlegas adiutores habebat6; consulis alterius summum studium, alterius animus paene placatus, de praetoribus unus alienus, senatus incredibilis voluntas, equitum Romanorum animi ad causam excitati, erecta Italia. duo soli erant empti ad impediendum; qui si homines despecti et contempti tantam rem sustinere non potuissent, se causam quam susceperat nullo labore peracturum videbat. agebat auctoritate, agebat consilio, agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum ac fortium civium: quid re publica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid maioribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat.


1 virtute laude praeditum k

2 et quid Car. Steph.: sed quid codd. (quid Hk

3 (civium) vitam K. Busche

4 trib. pleb. secl. Bake

5 ereptum Pantagathus: e rep. ereptum Hertz: e re .p. tum P rell.

6 Conl. adiut. hab. post Italia l. 9) transf. Paul

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: