previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

57. Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut iam ad urbem Romanam crederent infestis signis hostem uenturum nec quicquam spei aut auxilii esse quo portis moenibusque uim arcerent: [2] uno consule ad Ticinum uicto, altero ex Sicilia reuocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus uictis quos alios duces, quas alias legiones esse quae arcessantur? [3] ita territis Sempronius consul aduenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam consilio aut spe fallendi resistendiue, si non falleret, transgressus. [4] is, quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna rediit. creati consules Cn. Seruilius et C. Flaminius. [5] ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant uagantibus passim Numidis equitibus et, <ut> quaeque his impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. omnes igitur undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naues subueherent. [6] emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et ualido firmatum praesidio. eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac leui armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit uigiles. [7] tantus repente clamor est sublatus ut Placentiae quoque audiretur. itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi. [8] [p. 21076]equestre interim proelium commissum; in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pauore hostibus iniecto defensum egregie praesidium est. [9] paucorum inde dierum quiete sumpta et uixdum satis percurato uolnere, ad Uictumulas oppugnandas ire pergit. [10] id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum frequentauerant accolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat. [11] huius generis multitudo fama impigre defensi ad Placentiam praesidii accensa armis arreptis obuiam Hannibali procedit. [12] magis agmina quam acies in uia concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere; [13] iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente uictoribus datur, ut tamquam ui captam urbem diriperent; neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus uideri solet, praetermissa clades est; [14] adeo omne libidinis crudelitatisque et inhumanae superbiae editum in miseros exemplum est. hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: