Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
[p. 21014] cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Ualerium, legatum Romanum.
[2]
responsum inde legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos uetustissimae Carthaginiensium societati praeponat.
[3]
dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam uinearum aliorumque operum dispositis. interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit;
[4]
ut uero pro contione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si extemplo signum datum esset, nulla ui resisti uideretur posse.
[5]
Saguntini ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die unquam cessauerant ab opere, ut nouum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent.
[6]
inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia uariis clamoribus streperent, satis scire poterant.
[7]
ipse Hannibal qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur hortator aderat. quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit;
[8]
[p. 21015]nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto, structurae antiquae genere.
[9]
itaque latius quam qua caederetur ruebat perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem uadebant.
[10]
locum quoque editum capiunt, conlatisque eo catapultis ballistisque ut castellum in ipsa urbe uelut arcem imminentem haberent muro circumdant; et Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. utrimque summa ui et muniunt et pugnant;
[11]
sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt.
[12]
simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent.
[13]
paulisper tamen adfectos animos recreauit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.

