Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem uicit. missus Hannibal in Hispaniam primo statim aduentu omnem exercitum in se conuertit;
[2]
Hamilcarem iuuenem redditum sibi ueteres milites credere; eundem uigorem in uoltu uimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. dein breui effecit ut pater in se minimum momentum ad fauorem conciliandum esset.
[3]
nunquam ingenium idem ad res diuersissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset;
[4]
neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere.
[5]
[p. 21005]plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari aut animus uinci poterat. caloris ac frigoris patientia par;
[6]
cibi potionisque desiderio naturali, non uoluptate modus finitus; uigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora;
[7]
id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. uestitus nihil inter aequales excellens:
[8]
arma atque equi conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat.
[9]
has tantas uiri uirtutes ingentia uitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil ueri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.
[10]
cum hac indole uirtutum atque uitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quae agenda uidendaque magno futuro duci esset praetermissa.

