previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis; [2] nam et lupus intrauerat castra laniatisque obuiis ipse intactus euaserat, <et> examen apum in arbore praetorio imminente consederat. [3] quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium exque propinquo copias, quantae et cuius generis essent, speculandas obuius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. [4] neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum <et> equorum oriens puluis signum propinquantium hostium fuit. consistit utrumque agmen et ad proelium sese expediebant. [5] [p. 21061]Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos sociorumque quod roboris fuit in subsidiis; Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. [6] uixdum clamore sublato iaculatores fugerunt inter subsidia ac secundam aciem. inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus ubi suos premi circumuentos uidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna abierat, [7] donec Numidae qui in cornibus erant circumuecti paulum ab tergo se ostenderunt. is pauor perculit Romanos, auxitque pauorem consulis uolnus periculumque intercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. [8] hic erit iuuenis penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam uictoriam de Hannibale Poenisque appellatus. [9] fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit quos primos Numidae inuaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis modo sed etiam corporibus suis protegens, in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit. [10] seruati consulis decus Coelius ad seruum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio uerum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tieinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius P. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: