previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. [p. 21021] his ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium M. Liuium L. Aemilium C. Licinium Q. Baebium in Africam mittunt ad percontandos Carthaginienses publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, [2] et si id quod facturi uidebantur faterentur ac defenderent publico consilio factum, [3] ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem uenerunt, cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum quod mandatum erat percontatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: [4] 'praeceps uestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; [5] ceterum haec legatio uerbis adhuc lenior est, re asperior. tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. [6] ego autem non priuato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam sed utrum iure an iniuria; [7] nostra enim haec quaestio atque animaduersio in ciuem nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio: [8] uobiscum una disceptatio est licueritne per foedus fieri. itaque quoniam discerni placet quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis uobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum in quo, cum caueretur utrorumque sociis, [9] nihil de Saguntinisnecdum enim erant socii uestricautum est. at enim eo foedere quod cum Hasdrubale ictum est Saguntini excipiuntur. [10] [p. 21022]aduersus quod ego nihil dicturus sum nisi quod a uobis didici. uos enim, quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis uos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. [11] si uos non tenent foedera uestra nisi ex auctoritate aut iussu uestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus quod nobis insciis icit obligare potuit. [12] proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere et quod diu parturit animus uester aliquando pariat.' [13] tum Romanus sinu ex toga facto, 'hic' inquit, 'uobis bellum et pacem portamus; utrum placet sumite.' sub hanc uocem haud minus ferociter, daret utrum uellet, succlamatum est; [14] et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt et quibus acciperent animis iisdem se gesturos.

load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (43 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: