Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
Hannibal Sagunto capto Carthaginem Nouam in hiberna concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli,
[2]
partitis diuenditisque reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites conuocat.
[3]
'credo ego uos' inquit, 'socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum;
[4]
ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam uictoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus.
[5]
itaque cum longinqua ab domo instet militia incertumque sit quando domos uestras et quae cuique ibi cara sunt uisuri sitis, si quis uestrum suos inuisere uolt, commeatum do.
[6]
primo uere edico adsitis, ut dis bene iuuantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus.'
[7]
omnibus fere uisendi domos oblata ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et longius in futurum prouidentibus desiderium.
[8]
per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renouauit corpora animosque ad omnia de integro patienda; uere primo ad edictum conuenere.
[9]
Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gades profectus Herculi uota exsoluit nouisque se obligat uotis, si cetera prospera euenissent.
[10]
[p. 21026]inde partiens curas simul <in> inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, ualido praesidio firmare eam statuit;
[11]
pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum leuium armis petiit, ut Afri in Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus uterque miles, uelut mutuis pigneribus obligati stipendia facerent.
[12]
tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos.
[13]
has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet. simul conquisitoribus in ciuitates missis quattuor milia conscripta delectae iuuentutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.

