Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56.
trepidantesque et prope iam in suos consternatos e media acie in extremam ad sinistrum cornu aduersus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. ibi extemplo haud dubiam fecere fugam; nouus quoque terror additus Romanis ut fusa auxilia sua uiderunt.
[2]
[p. 21074]itaque cum iam in orbem pugnarent, decem milia ferme hominum— cum alia euadere nequissent—media Afrorum acie quae Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere et,
[3]
cum neque in castra reditus esset flumine interclusus neque prae imbri satis decernere possent qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere.
[4]
plures deinde in omnes partes eruptiones factae; et qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi.
[5]
qui passim per agros fuga sparsi erant uestigia cedentis sequentes agminis Placentiam contendere; aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra peruenerunt.
[6]
imber niue mixtus et intoleranda uis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnes absumpsit.
[7]
finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere ut uix laetitiam uictoriae sentirent.
[8]
itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reliquum <ex fuga semermium> ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent,
[9]
[p. 21075]aut nihil sensere obstrepente pluuia aut, quia iam moueri nequibant prae lassitudine ac uolneribus, sentire sese dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.

