[84]
est, est1 illa vis profecto2,
neque in his corporibus atque in hac imbecillitate
nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in
hoc tanto naturae tamque3 praeclaro motu. Nisi forte idcirco
non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi
nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua
haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane4 qualis aut ubi
sit sentire possimus. ea vis igitur ipsa5 quae saepe incredibilis
huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit
ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare
ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque
ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam
sempiternam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

