[48]
nunc persequar cetera; nam occurrit illud:
'igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit
in Albano mansurus.' si quidem exiturus1 ad caedem e villa
non fuisset. video enim illum qui dicatur de Cyri morte
nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare.
nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma2 proficiscens
reliquerat morientem? testamentum simul obsignavi, una
fui3; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et
me scripserat. quem pridie hora tertia animam efflantem
reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei
nuntiabatur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

