[83]
quam ob rem uteretur eadem confessione T.
Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius,
qua nosmet ipsi, et, si grata res publica1 esset, laetaretur; si
ingrata2, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.
sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna3 populi Romani
et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant.
nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam
vim esse ducit numenque4 divinum, quem neque imperi
nostri magnitudo nec sol5 ille nec caeli signorumque motus
nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id
quod maximum est, maiorum nostrorum6 sapientia, qui sacra,
qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt
et nobis suis posteris prodiderunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

