[36]
reliquum1 est ut iam illum natura ipsius consuetudoque
defendat, hunc autem haec eadem coarguant. 'nihil per
vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.' quid? ego,
iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne
timui2, non servos, non arma, non vim? quae fuisset igitur
iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi?
diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis
intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut3
mea, non et4 praeclarissima et vestra, iudicium timendum
fuit. servorum et egentium civium5 et facinorosorum armis
meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici
nolui.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

