[52]
video adhuc constare1, iudices, omnia: Miloni etiam utile
fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum
interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum,
nullum huius in illum; consuetudinem illius
perpetuam in vi inferenda2, huius tantum in repellenda;
mortem ab illo Miloni denuntiatam3 et praedicatam4 palam,
nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem
illi notum, reditum5 illius huic ignotum fuisse; huius iter
necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se
tulisse se illo die6 exiturum, illum eo die se7 dissimulasse rediturum;
hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam
mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope
urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen
accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

