[7]
sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria
vestrae quaestionis videntur ea mihi1 esse refutanda quae et
in2 senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis3
et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore4 sublato
rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. negant
intueri lucem esse fas5 ei qui a se hominem occisum esse6 fateatur.
in qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant7?
nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati,
fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi
Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse
interfectam fateretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

