[81]
etenim si
id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret1
id2 fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi
vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri3
defensorem fuisse; cum praesertim in tali4 confessione, si
grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. sin5
factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus
sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi
viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique
cederet ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius
quam6 laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri
laetarentur?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

