[90]
an ille praetor, ille vero
consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo
vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille
denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus1 ex suis
satellitibus2 curiam incenderit? quo quid miserius, quid
acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis,
amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis3, aram sociorum,
portum omnium gentium, sedem ab universo populo
concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque
id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum
id ipsum, sed ab uno? qui cum tantum ausus sit ustor
pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus4? in
curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet
quam vivus everterat.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

