[56]
nec
vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum1 ut non
satis fere esset paratus. semper ipse2 et quantum interesset
P. Clodii se interire3 et quanto illi odio esset et quantum ille
auderet cogitabat. quam ob rem vitam suam quam
maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam
in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat4.
adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque
communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit
et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis
ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil
de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira
vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis5
poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
cur igitur eos manu misit?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

