Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur: quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit. [2] Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen, et sulfur,1et veratrum 2pici liquidae axungiae-que vetere 3mixta pari pondere incoquuntur, atque 4 5 6 7 8 9 10 11 12 [p. 210] ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro [3] erasa perluatur urina. Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera. Quae 13cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,14maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

