Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Scabies extenuatur trito alio defricta;1 eodemque remedio curatur rabiosae canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri vetere salsamento aeque bene sanatur. Et ad scabiem praesentior alia medicina est. Cunila bubula,2 et sulphur conteruntur, admixtaque amurca cum oleo atque 3 aceto incoquuntur; deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur. Id medicamentum candente4 [2] sole illitum maxime prodest. Ulceribus gallae tritae remedio sunt; nec minus succus marrubii cum fuligine. Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus diduci a costis non possit. Ea res non aliter accidit,1quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus [3] est. Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint 2adhuc aestu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur. Quod si praedictum vitium inhaeserit, proderit 3decoquere laurum, et ea 4 5 6 7 8 9 10 [p. 162] calda fovere terga, multoque oleo et vino confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem.11Idque optime fit sub dio, sole fervente. Quidam faeces vino et adipe commiscent, eoque medicamento post fomenta praedicta utuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

