Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] ne extra clausum fetum edant: maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis 1 2 3 4 5 [p. 380] exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur. Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem. Quotidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda. Quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius exeluduntur:6idque fieri maxime patrisfamilias
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

