Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] refert. Nam vel sterile vel imbecillum est. Partus vero incientis 1pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet. Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, saepiusque etiam, quando 2est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,3quod Graeci vocant ἐμβρουλκῖαν.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

