Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque id ferro facere, sed fissa 1 ferula comprimere testiculos, et paulatim confringere. Idque optimum genus castrationum putat, quod [2] adhibetur aetati tenerae sine vulnere. Nam, ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur. Idque facere vere 1vel autumno luna decrescente praecipit, vitulumque ad machinam deligare: deinde prius quam ferrum admoveas, duabus angustis 2 3 4 5 [p. 188] ligneis regulis veluti forcipibus apprchendere testium nervos, quos Graeci κρεμαστῆρας ab eo appellant, quod ex illis genitales partes dependunt. Comprehensos deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut extrema pars eorum adhaerens praedictis nervis [3] relinquatur. Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni virilitate; formamque servat maris cum generandi vim deposuit, quam tamen ipsam non protinus amittit. Nam si patiaris eum a recenti curatione feminam inire, constat ex eo posse generari. Sed minime id permittendum, ne profluvio sanguinis intereat. Verum vulnera eius sarmenticio cinere cum argenti spuma linenda sunt, abstinendusque eo [4] die ab humore, et exiguo cibo alendus. Sequenti 6triduo velut aeger cacuminibus arborum et desecto viridi pabulo oblectandus, prohibendusque multa potione. Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a muscis infestentur. Hactenus de bubus dixisse abunde est.
3 fissa S: ipsa AR.
4 vere S: om. AR.
5 angustis S: angustiis Aac. a Herba Santonica according to Pliny (N.H. XXVII. § 28) was a kind of absinthium or wormwood found in the territory of the Santoni in the province of Aquitania: the name of the town of Saintes in the department of Charentes Inférieure is derived from this tribe. b Described in Chapter XIX above.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

