Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50. paucos ante dies Perseus,
postquam legati ab
Roma regressi praeciderant spem pacis,
1 consilium habuit.
ibi aliquamdiu2 diversis sententiis certatum est.
[
2]
erant quibus vel stipendium pendendum,
3 si iniungeretur,
vel agri parte cedendum,
si multarent,
quidquid denique aliud pacis4 causa patiendum esset,
non recusandum videretur,
nec committendum ut in aleam tanti casus se regnumque daret.
[
3]
si possessio haud ambigua regni maneret,
multa diem tempusque afferre posse,
quibus non amissa modo recuperare,
sed timendus ultro iis esse quos nunc timeret posset.
[
4]
ceterum multo maior pars ferocioris sententiae erat.
quidquid cessisset,
cum eo simul regno protinus
cedendum esse affirmabant.
[
6]
neque enim Romanos
pecunia aut agro egere,
sed5 hoc scire cum omnia [p. 444] humana tum maxima quaeque et regna et imperia6 sub casibus multis esse.
[
6]
Carthaginiensium opes fregisse sese,
et cervicibus eorum praepotentem finitimum regem imposuisse;
Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum;
7
[
7]
unum esse Macedoniae regnum,
et regione propinquum,
et quod,
sicubi8 populo Romano sua fortuna labet,
antiquos animos regibus suis videatur posse facere.
[
8]
dum integrae res sint,
statuere9 apud animum suum Persea debere,
utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis,
ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat,
[
9?]
malit,
an10 armatus vindex fortunae dignitatisque suae aut,
ut11 viro forti dignum sit,
patiatur quodcumque casus belli tulerit,
aut victor liberet12 orbem terrarum ab imperio Romano.
[
10]
non esse admirabilius Romanos Graecia pelli quam Hannibalem Italia pulsum esse.
neque hercule videre qui conveniat,
fratri affectanti per iniuriam regnum summa vi restitisse,
alienigenis bene parto eo cedere.
[
11]
postremo ita de13 bello et pace quaeri ut inter omnes conveniat,
nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno nec praeclarius [p. 446] quam14 pro dignitate ac maiestate omnem fortunam15 expertum esse.