previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius Masinissae. inter eos magnae contentiones in senatu fuere. [2] Carthaginienses querebantur, praeter agrum de quo ante legati ab Roma, qui1 re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proximo Masinissam vi2 atque armis possedisse: id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. [3] Carthaginienses foedere illigatos silere; prohiberi enim extra fines3 efferre arma; [4] quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent,4 se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. [5] sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius non pati posse Carthaginienses. missos esse, se5 qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: [6] ut vel ex aequo inter regem6 socium populumque Carthaginiensem7 quid cuiusque esset disceptarent; vel permitterent Carthaginiensibus ut adversus iniusta [p. 356] arma pio iustoque se tutarentur bello; vel ad8 extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissae vellent. [7] modestius certe daturos eos et se9 scituros, quid dedissent; ipsum10 nullum11 praeterquam suae libidinis arbitrio finem12 facturum. [8] horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam13 a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se. [9] tutam servitutem se14 sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle; [10] perire denique15 semel ipsis satius esse quam sub acerbissimi16 carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi17 invidiam conciliarunt.18

1 in add. Sigonius: om. V.

2 vi Fr.: queui V.

3 extrafines bis scrip. V.

4 pellerent Fr.: pellent V.

5 se add. H. J. Mueller: om. V.

6 inter regem Madvig: in V.

7 Carthaginiensem add. H. J. Mueller: om. V.

8 A.U.C. 582

9 se add. hartel: om. V.

10 ipsum Fr.: quid ipsum V.

11 nullum Fr.: nullam V.

12 finem add. Fr.: om. V.

13 aliquod . . . datam Fr.: aliquam . . . datum V.

14 servitutem se Fr.: iuuentutem et V.

15 denique Vahlen: neque V.

16 acerbissimi Fr.: aceruissimo V.

17 quam regi Fr.: quereis V.

18 invidiam conciliaverunt add. Novák: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (6):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: