Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. attalum,
regis Eumenis fratrem,
legatum
venisse1 Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo2 crimina indicandosque apparatus belli.
plurium annales,
et quibus credidisse
[p. 322]
malis,
ipsum Eumenem venisse tradunt.
[
2]
Eumenes
igitur ut Romam venit,
exceptus cum tanto honore
quantum non meritis tantum eius,
sed beneficiis
etiam suis,
ingentia quae in eum congesta erant,
existimabant3 deberi,
a praetore4 in senatum est introductus.
[
3]
causam veniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem videndi5 deos hominesque,
quorum beneficio in ea fortuna esset,
supra quam ne optare quidem auderet,
etiam ut coram6 moneret senatum ut Persei conatis obviam iret.
[
4]
orsus inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit,
adversantis Romano bello;
Bastarnarum gentem excitam sedibus suis,
quorum auxiliis fetus in Italiam transiret.
[
5]
haec secum volutantem7 in animo,
oppressum fato,
regnum ei reliquisse,
quem infestissimum esse sensisset Romanis.
itaque Persea hereditarium a8 patre relictum bellum et simul cum imperio traditum,
iamiam proximum9 alere ac fovere omnibus consiliis.
[
6]
florere praeterea iuventute quam stirpem longa pax ediderit,
florere opibus regni,
florere etiam aetate.
quae cum corporis robore ac viribus vigeat,
animum esse inveteratum diutina arte atque usu belli.
[
7]
iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis,
non finitimis10 tantum [p. 324] adsuetum,
missum a patre in expeditiones multas11 variasque.
[
8]
iam ex quo ipse accepisset regnum,
multa,
quae non vi non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri,
admirando rerum successu tenuisse.
[
9]
accessisse ad vires eam quae longo tempore multis magnisque meritis pareretur auctoritatem.