Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. eodem anno,
quia per recognitionem1 Postumi consulis magna pars agri Campani,
quem privati sine discrimine passim possederant,
recuperata
in publicum erat,
M.
Lucretius tribunus plebis
promulgavit ut agrum Campanum censores fruendum
locarent,
[
2?]
quod factum tot annis post2 captam Capuam non fuerat,
ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum.
[
3]
cum in3 expectatione senatus esset bello etsi non indicto,
tamen iam decreto,
qui regum suam,
qui
Persei4 secuturi amicitiam essent,
legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam venerunt;
[
4]
quorum oratio fuit regem educendum
filium Romam misisse,
ut iam inde a puero assuesceret
moribus Romanis hominibusque.
[
5]
petere ut eum non
sub hospitum modo privatorum custodia,
sed publicae
etiam curae ac velut tutelae vellent esse.
[
6]
et regis5 [p. 346]
legatio grata senatui fuit;
decreverunt ut Cn.
6 Sicinius praetor aedes instruendas7 locaret ubi filius regis comitesque eius habitare recte8 possent.
et Thracum legatis,
Maedis9 Cepnatisque et Astis10 societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est,
et munera binum11 milium aeris12 in singulos missa.
[
7]
hos utique populos,
quod ab tergo Macedoniae Thracia esset,
adsumptos in societatem gaudebant.
sed ut in Asia quoque et insulis explorata omnia essent,
Ti.
Claudium Neronem M.
Decimium legatos miserunt.
[
8]
adire eos Cretam et Rhodum iusserunt,
simul renovare amicitiam,
simul speculari,
num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.