This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito. Quod idem remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit, aut acuta testa vel lapide ungulam pertuderit4; quae tamen si altius vulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur,ut supra praecepi: deinde spartea calceata per triduum suffuso [2] aceto curatur. Item si vomer crus sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymallum vocant, admixto sale imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina: deinde fasce 1sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri 2bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur. Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa frigida laventur pedes; et deinde suffragines coronaeque ac discrimen ipsum, quo divisa est bovis ungula, vetere axungia defricentur.3 4 5 6 7 8 9 10 [p. 168]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

