This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Sententiae divisiones colores controversiarum.
Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta
conuenta legibus facta
rata
sint. Expositum qui
agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam
duos filios expositos sustulit, educauit.
quaerenti patri naturali pollicitus est se
indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
pactum interpositum est. reddit illi duos filios,
repetit unum.
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus
patrem in arcem cum duobus filiis
arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem
caederent. alter ex his praecipitauit se, alter
cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus
occiso tyranno praemium accepit. Petuntur
manus eius; pater defendit.
De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca
amisit: dubia cruditatis et ueneni signa
insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus
rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat
admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se
esse. accusatur de ui.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
CESTI PII. Non est quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut reae: fratrem flet. Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem quod te frater amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere poenae. Dixit: anteactam eius uitam excutiamus. FVLVI Sparsi. Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.