This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Sententiae divisiones colores controversiarum.
Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta
conuenta legibus facta
rata
sint. Expositum qui
agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam
duos filios expositos sustulit, educauit.
quaerenti patri naturali pollicitus est se
indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
pactum interpositum est. reddit illi duos filios,
repetit unum.
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus
patrem in arcem cum duobus filiis
arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem
caederent. alter ex his praecipitauit se, alter
cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus
occiso tyranno praemium accepit. Petuntur
manus eius; pater defendit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis patrem ceciderit puniatur. In lege, inquit, nihil excipitur. Sed multa quamuis non excipiantur intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est; quaedam uero tam manifesta sunt ut nullam cautionem desiderent: nam quid interest lege excipere ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? quid opus est caueri lege ne puniatur infans si pulsauerit patrem? quid opus est legem cauere ne puniatur, si quis ui patrem sopitum et subita corporis grauitate conlapsum excitauit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? Nondum de propria sed de communi causa loquor. Si officiose quisquis cecidit patrem possit absolui, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio nisi praemio fuerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.