This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Sententiae divisiones colores controversiarum.
Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta
conuenta legibus facta
rata
sint. Expositum qui
agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam
duos filios expositos sustulit, educauit.
quaerenti patri naturali pollicitus est se
indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset.
pactum interpositum est. reddit illi duos filios,
repetit unum.
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus
patrem in arcem cum duobus filiis
arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem
caederent. alter ex his praecipitauit se, alter
cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus
occiso tyranno praemium accepit. Petuntur
manus eius; pater defendit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] CESTI PII. Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem ? non sum innocentior quam pater, ne felicior quidem; hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod illius calamitatium exitium fuit carcer, mearum initium. Exponam uobis quam in neminem meorum ingratus sim. unus Miltiadis census inuentus est Cimon filius; ne hic quidem quicquam habuit quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec uerebar [p. 393] ne Cynegirus suas pluris aestimaret manus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.